- TITUS Aurelius Fulvius Bojonius Antoninus Pius
- TITUS Aurelius Fulvius Bojonius Antoninus Piusdecimus sextus Imperator Roman. erat post Adrianum A. M. 4101. a Christo nato 139. Barbarorum plurimae nationes depositis armis, ad eum controversias suas litesque deferentes, sententiae eius paruerunt. Nullum sub eo bellum fuit, amor ac timor gentium in co certârunt:bellum movere timebant adversus Principem, quem ut Numen aliquod venerarentur: nec ille gloriae ita cupidus, ut per aliorum damna caedesque eam appeteret. Nam et a coniuratis vim omnem abstinuit, et in conscios quaeri vetuit, ne plures inventi odium augerent. Hic ante Imperium ditissimus opes suas stipendiis militum, et liberalitate in amicos minuit: nihilominus tamen aerarium opulentum reliquit. Sub eo statutum, ut resurrectio Dominicô die celebraretur, quod postea a Romanis Pontificibus est confirmatum. Febre obiit vitae annô 78. Imperii 22. mens. 3. A. Sal. 140. Eutrop. l. 7. Vide Antoninus Pius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.